Latín Vivo
LICEO GINNASIO STATALE
“C. GIVLIO CESARE”
CERTAMEN IVLIANVM
I I I
Omnibus lyceorum discipulis, linguae Latinae cultoribus, I I I Certamen Iulianum proponitur, quod Idibus Martiis anno MMVII apud Lyceum Romanum “Giulio Cesare” celebrabitur.
Petitor, qui opusculo uel prosa uel astricta oratione composito, Certamini interesse cupiat, sibi ipsi nouum seligat argumentum, ad huius aetatis uel res pertinens si uolt, de quo Latine agat.
Omnibus tamen haec obseruentur praecepta:
Victoribus haec praemia tribuentur:
Scripta per tabellarios publicos unusquisque petitor, suis impensis, mittenda curabit: Certamen Iulianum, Liceo “Giulio Csare”
Corso Trieste n° 48 – I 00198 ROMA- Tel 06.8416353-
Fax 06.85.355339
www.liceogiuliocesare.it e-mail: liceogiuliocesare@tin.it
PRAESES AC MODERATRIX
Clara D’Alessandria
Ecce amici!
Circulus Latinus Xerensis
http://gades.latinitatis.com
Haec res in paginâ continentur:
1. Nuntii Latini
2. Nexus
3. M. Vargas Llosa in Univ. Studiorum Oxoniensi
NUNTII LATINI
Aestiva incendia
Xeri, d. XXº m. Septembris a. MMIV.
Hac aestate funesta incendia terras Onubae Hispalisque, quae oppida sunt in Hispaniae meridie sita, vastaverunt. At quam ob rem Hispani poenas vindicaturi in vias non irrupissent, sicut in aliis stragibus, adhuc mirum est.
XERI, die Iº mensis Iunii a. MMIII
Comitia in Hispania
Praeterito die Solis, XXVº videlicet m. Maii, Hispani ad saepta convenerunt ut civitatum magistratus eligerent. Duae enim praecipuae factiones fere eadem suffagia reportaverunt. Xeri tamen, quamvis factio nulla summam potestatem obtinuerat, Factio Socialista (sermone vernaculo PSOE) victrix fiebat. Quae factio enim Mariam Pilae Sancium ducem habet. Secundum locum factio Petri Pacieci (PSA) occupat tertiumque Factio Popularis, cui Maria Iosephus Garsias Pelagius dux est.Liga Pedifollica Europaea.
Adversariis victis, die Mercurii (d. XXVIIIº m. Maii), pedifollici greges Inter Mediolanensis et Iuventus Turinensis in ludo finali Ligae Pedifollicae Europaeae, ubi victores Ligarum Nationalium concertant, inter se conflixerunt. Cum ludus etiam post tempus suppletorium punctis paribus (0-0) finitus esset, ictibus undecim metrorum decertatum est, quibus Mediolanenses facti sunt superiores.Novus liber
Xeriensis poeta Iosephus Matthaeus librum novum scripsit Nebula nuncupatum. Sine actorum diurnorum neque televisifica ope libros insignes noster componit domi suam vitam celans.Tempestas
Rursus aves amores canentes in arbores redierunt, dum nos media in vere aestuamus Baetici. Audiri enim potest cottidie niger merula, carduelis sollicitus et dulcis philomela. Aliquando vero pluit aut validus flat crudelis Apheliotes.
NUNTII LATINI
XERI, die VIIIº mensis Aprilis a. MMIIIIulius Anguita Parrado et Iosephus Couso Iraquiae mortui sunt
Cum in Civitatum Americae Unitarum quodam praesidio quindecim chiliometros ab civitate Bagdato sito maneret, Iulius A. Parrado, Hispanus diurnarius triginta et duo annos natus qui bellum Iraquianum Actis Diurnis El Mundo narrabat, a missile Iraquiano percussus vitam heri amisit. Pater eius, Iulius Anguita, qui factioni IU alio tempore praefuit, Cordubae tristissimus dixit diurnarii munere optime filium Iulium perfunctum esse seque ipsum bellum et fautores exsecrari. Die autem hodierno alius diurnarius Hispanus, nomine Iosephus Couso, qui cinematographius artifex erat, itidem periit socia bomba vulneratus, quamquam non in Bagdati viis sed in deversorio Palestina nuncupato esset una cum aliis diurnariis.
Sit Vobis Terra Levis
sera quidem tanto struitur medicina dolori
NUNTII LATINI
XERI, die XIIº mensis Februarii anni MMIIIMarochium regnum hominum negotiatores puniet
Redito in Hispaniam Marochino legato, nuntiavit Parlamentum suum esse prolaturum legem quae venalicios (id est, ei qui homines vendunt) puniat, saltem si qui male periret Fretum Gaditanum transire conatus.
De Qualitatis Educationis Lege
Lege in praeteriti Natalis die prolata, ministra Educationis nuper praenuntiavit Decreta ad omnino Qualitatis Legem explendam. In Liceis enim Tertio Gradui duo et Quarto tria itinera erunt. Ceterum, ad superiorem classem minime promovebuntur alumni qui tres institutiones sive materias non probavissent. Res quidem classicis linguis feliciter accidit. Denique primum Maturitatis Examen, vulgo PGB, in anno MMVI fiet.
Innocens civis necatus estJoseba Pagazaurtundua Vasconicus, municipalium custodum optio, qui in caupona improvidus erat, subito ab Etae tomocrate occissus est. Quod factum Factio Popularis et Factio Socialis repellerunt, sed Factiones Vasconicae sponte sua obmutescerunt.
Certamen litterarium
In certamine litterario “Biblioteca Breve” meruit victoriam sibi reportare Xeriensis auctor Iohannes Bonilla pro libro suo Afri principes nuncupato.
Redegit Iohannes Centignes
Nuntii Xerienses
die 27 m. Ianuarii MMIIIBellum Iraquianum
His in diebus Europae cives pertiment ne aeroplana e Civitatibus Americae Foederatis Iraquiam bombardent, in bello tantum probato a primo ministro Britannico Tony Blair, qui cum Civitatum Americae Foederatum praesidente Bush bellum paravisse creditur. Ad proelia conmitenda et tomocrates delendos nonnulli e reliquis nationum ducibus opes suas promiserunt, inter quos constat Iosephus Maria Aznar, primus minister Hispaniae.
Reditus in campum Ceapinium
Multos post menses, Magister Civium Petrus Patiecus in campum lusórium vulgo Chapín rediit. Eo proficísci dícitur ad certámen pedifóllicum spectándum inter Híspalis et Osasunae greges. Priúsquam ad óppidum nostrum manus pedifollica Xeriensis redíret, in vicína Lucíferi Fani urbe lúdere débuit. Céterum Xerienses pedilusóres Solis die victóres fúerunt, cum follem portae Pacis Augustae lusor nómine Calle iactu úndecim metrórum iecit.
Xerienses discipuli Bacchalaureati casi sunt in mensis Iunii probationibus.Ex magistrorum ducum (vulgo “orientadores) ópere, acta diurna “Diario de Jerez” abhinc paucos dies nuntiavit sexaginta et quinque alumnos per centum ex illi qui Bacch. primo gradu studuebant, et septuaginta et septem % alumnos secundi gradus probationes finales mensis Iunii non superavisse. Quod factum Decurioni nostrae Maria Angellorum Gómez perturbatio magna visum est, sed Educationis Magistratui Pilar Sánchez haec data minime curae sunt.
Poetae nostri libros novos ediderunt
Dilecti auctores Franciscus Bejaranus, Iohannes Bonilla et Iosepha Parra in lucem novos libros nuper protulerunt. Reditus, Belvedere et Aquae cella librorum illorum tituli sunt. Iosepha Parra Institutioni Caballero Bonald operam suam dat. Bejaranus autem et Bonilla diurnarii officio funguntur, alius in actibus Xeriensibus alius in actibus Matritensibus.
[Scholae Linguae Latinae modo vivo]
Nexus
16 de junio del 2003
Nace en Barcelona un nuevo Circulus Latinus:
Circulus Latinus Barcinonensis
http://circulus.albinus.org
Vamos a empezar a ofrecer enlaces y documentos sobre Latín vivo, una parcela de nuestra especialidad muy poco desarrollada en Espańa, sobre todo entre los profesionales de las clásicas y los Dptos. universitarios, salvo excepciones.
Los enlaces y su desarrollo proceden de: Circulus Latinus Matritensis
VOX LATINA est praestantissimum periodicum temporis praesentis ex integro Latine scriptum anno MCMLXV conditum et inde ab anno MCMLXXV in Studiorum Vniuersitate Sarauica in Germania editum. Interea per Vocem Latinam circiter uiginti milia paginarum Latinarum diuulgata sunt quod ad omnes spectat, qui linguam Latinam diligunt, docent, didicerunt, discunt.
SEPTEMTRIONALE AMERICANVM LATINITATIS VIVAE INSTITVTVM (SALVI) est societas didactica Californiana anno MCXCVI Angelopoli condita quod Latinitatem Viuam ubicumque in America Septentrionali maxime uero in uniuersitatibus foueat eamque curet propagandam.
RETIARIVS Commentarii Periodici Latine conscripti et interretialiter diuulgati in duas partes diuisi. In prima eduntur acroases, fabulae, carmina, alia id genus scripta, quae quidem editoribus sint probata. Altera cuiusque fasciculi pars uocatur 'philologa', utpote quae tota contineatur commentationibus eruditis, quibus lingua litteraeue tractentur Latinae. Eduntur in primis libelli et opuscula quae ad Latinitatem recentiorem, uidelicet mediam, humanisticam, posthumanisticam, modernam pertineant.
NUNTII LATINI Conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (RFG) in terrarum orbe unicum. YLE Radio Finland eosdem nuntios undis brevibus et per satellites et per rete informaticum Internet ubique terrarum divulgat. In Finnia programma in primo reti RFG emittitur. Novissima emissio Nuntiorum Latinorum per Interrete audiri potest, si in apparatu phonocarta et quoddam audioprogramma (e.g. RealAudio) inest.
GREX LATINE LOQVENTIVM a Conradus Kokoskiewitz conditus Kalendis Februariis anni uertentis bis millesimi septingentesimi quadragesimi octaui grex Latinus ad res Latine per interrete disputandas ortus est. Grex Latinus conuocatus est ad sermonem Latinum colendum atque adiuuandum in arte, quam Graeci epistolographiam uocant, nec non ad opiniones disputandas de recente Latinitate et de nouis uerbis
uocabulisque instituendis, ut lingua Latina ad res nostris temporibus quotidianas adhiberi posset. Non licet disputare, nisi Latine.GREX ALTER LATINE LOQVENTIVM titulus est circuli interretialis linguae Latinae dicati, qui ab Humberto La Torraca moderatus a die XVII° mensis Ianuarii anno MM sedem Franciscopoli apud societatem Topica habet.
Institutum Studiis Latinis Prouehendis in Vniuersitate Studiorum Kentukiana, ubi per biennium discipuli curriculum academicum pergunt et postea qui perfecerit diplomate magistrali honestabitur institutioneque fruetur, quae non uno nomine plerisque litterarum classicarum professoribus videbitur singularis. Nullo enim sermone scholae et praelectiones in Instituto habebuntur nisi Latino. Id igitur in Instituto non solum agetur ut suppleantur qui in ludis litteras doceant Latinas, verum etiam ut e tamquam cunabulis novus quidam magistrorum proventus efflorescat, qui opera Latina optime legant et intellegant, Latineque scribere et sermocinari sciant.
CIRCVLVS LATINVS PANORMITANVS est pagina huius Sodalitatis Latinae Siculae in qua nonnulla sunt prorsus noua: EPISTVLARVM COMMERCIVM, id est pagina in qua suam quisque electronicam inscriptionem apponere potest (patefactis nomine sexu aetate praecipuisque oblectamentis) ad epistularum commercia cum Latinitatis cultoribus ineunda, et LOCVTORIVM, instrumentum quo absentes computatri ope tamquam cum praesentibus colloquantur. Non desunt praeterea RES AGENDAE, SCRIPTA, LIBRI SELECTI, NEXVS, INQUISITIO, EVENTA, QVAESTIONES aliaque nonnulla uisu dignissima.
FORVM ROMANVM TV est programma teleuisificum quod in Ciuitatibus Foederatibus Americae Septemtrionalis Latine emittitur. In pagina interretiali colloquia Latina legi possunt et etiam fragmenta uisifica sonis praedita praebuntur.
Commercium Epistularum Latinum Europaeum te inuitat ad commercium epistularum Latinum cum aliis hominibus totius Europae ineundum. Vtere hac occasione aliis discipulis, studiosis, linguae Latinae amatoribus diuersarum nationum Latine scribendi, nouos homines cognoscendi nouasque amicitias per litteras condendi! Hoc commercium a SEPTIMANIS LATINIS EVROPAEIS (Europäische Lateinwochen e.V., Frankfurt / Main, Germany) instituitur.
SODALITAS LVDIS LATINIS FACIVNDIS, ab eximio Professore Monacensi Valafrido Stroh condita, sibi proposuit sermone Latino in usu exercitatione institutione colendo, i. e. Latine loquendo et cantando, cultum humanitatem commerciumque litterarum inter omnes populos augere, LVDIS LATINIS edendis sic ut Ianus Novák et Valahfridus A. D. MCMLXXXIII primum facere coeperunt spectaculis scaenicis acroasibusque musicis ad celebrandum sermonem Latinum, praeparandis exhibendis adiuuandis orationibus disputationibusque quae aut ipsae Latinae sint aut ad uiuum Latinae linguae usum pertineant praeparandis et exhibendis.
BIBLIOTHECA AVGVSTANA Est scriptorum Latinorum optima collectio ab Ulrich Harsch creata. Haec bibliotheca est omnis divisa in partes tres: Latinitas Romana, Latinitas Mediaeualis et Latinitas Noua. Auctores a saeculo septimo ante Christum natum usque ad saeculum undeuicesimum post Christum natum praebentur.
BIBLIOTHECA LATINA Est congeries interretialium nexuum ad Latinitatem praesertim uiuam pertinentium. Optimus locus ad nauigationem interretialem Latinam incipiendam.
CONVENTICVLA LATINA in Vniuersitate Studiorum Kentukiana a Terentio Tunberg Philologiae classicae et Mediolatinae Professore clarissimo moderata.
NVNTII LATINI BREMENSES: sunt nuntii latini radiophonici qui singulis mensibus in hac Vrbe Germana emittuntur. In hac pagina interretiali et nuntios scriptos legere et uerba auscultare licet. Exstat etiam Forum ubi epistulae lectorum auscultatorumque ostenduntur.
LVPA Latinitati Vivae Provehendae Associatio quae condita est in municipio Xanto ad Rhenum sito anno MCMLXXXVII est sodalitas iuris Germanici, sed iam inde a principio quinta fere pars sodalium non est Germanorum nationis. Commentariolos sub titulo NVNTIVS diuulgat, qui refert de L.V.P.A.e euentibus et allicit ad omnium sodalitatum seminaria conuentus circulos. Seminaria duorum dierum, in uariis locis Rhenaniae-Vestfaliae et insuper seminaria totius hebdomadae Vindobonae et Pragae moderari solet.
VOCABVLA COMPVTATRALIA: haec sunt vocabula Latina, quae ad res computatrales nominandas disputandasque pertinent quaeque a Conrado Kokoskiewitz Latine loquente uel scribente saepe adhibentur.
ACCIVS VATANABEVS Pagina Latina ACCII VATANABEI AKIHIKONIS, ubi praeter alia de eius uita studiisque Latine enarrata etiam optimus index librorum Latinorum post Secundum Bellum Mundanum conscriptorum et pagina de pronuntiatu sermonis Latini inueniri possunt.
VICTORIVS CIARROCHI optimam paginam condidit in qua nuntium pro lingua Latina inseruit et Lexicon uocabulorum Latinorum quae ad usum hodiernum saepius desiderantur.
Rumor Varius sunt commentarii periodici a Societate Latina Turicensi in Heluetia editi. Inueniuntur in his commentariis symbolae et dissertationes ad Antiquitatem et etiam ad tempora hodierna pertinentes.
Joseph Edison Agitur de editione critica operum Latinorum huius auctoris, tum uersu quam soluta oratione conscriptorum a Dana F. Suttum in Vniuersitate Californiana (Irvine) comparata. Etiam praebetur editio interretialis Tragoediae Neronis a Matthaeo Gwinn composita.
Poesis Latina Hodierna pagina Latina a Marc Moskowitz creata ubi plurima et mirifica carmina Latina ab auctoribus saeculi XX conscripta continentur et exhibentur.
DILVCVLVM ARCTICVM collectio imaginum diuersarum Europae regionum ab Steinar Midtskogen (Saxo Medisilvanus) inuisarum. Adiunguntur etiam explanationes Latinae et nexus ad eius paginam domesticam. Saxo, qui rerum computatralium iuuenis Noruegicus est peritissimus, etiam forum ad colloquia Latina instituenda IRC (#Latine) in loco powertech.no.eu.DAL.net 7000 creauit.
VOJIN NEDELJCOVIC. VIVA VOCE fragmenta selecta poetarum classicorum Latinorum quae obtineri possunt per scapos mp3.
Flavii Magistri Pagina Domestica Classica pagina Latina professoris Latinitatis Classicae John M. McMahon in LeMoyne College.
Guntheri Pagina Domestica pagina Latina huius studiosi Brasiliensis qui in Scientiam Physicam incumbit ubi multa quae simul ad linguam Latinam atque physicam hodiernam pertinent inueniuntur.
Subsidia interretialia ad antiquitatem classicam et ad Latinitatem spectantia quae conuenienter ordinata per machinam interretialem inueniri possunt.
Orbis Latinus editio interretialis huius operis Dris. J. G. Th. Graesse ubi nomina Latina urbium et regionum antiquarum et recentiorum proponuntur.
Gymnasium Episcopale pagina Latina a discipulis huius gymnasii urbis Labaci in Slouenia confecta ubi opera eorum didascalica Latina ostenduntur una cum nexibus de Latinitate selectis.
Ius Romanum pagina Latina de Iuris Romani historia et institutis a Thoma Rüfner in Facultate Scientiarum Iurisprudentiae Vniuersitatis Sarauipontanae in Germania creata.
Vniuersitas Petri et Mariae Curie, cui sedes Lutetiae Parisiorum est atque prasertim in scientiam medicam incumbit, pulchram paginam Latinam habet in qua de hac scientia et institutione, nec non de eius historia explanantur.
Thomae Pagina Domestica est pagina interretialis Thomae Erhard in qua praeter alia vitae latinae Imperatoris Romani Philippi Arabis atque Magni Cancellarii Germani Ludouici Erhardl ostenduntur.
Nuntii Latini Bohemici (Milleniorum maiora et minora seu Latinská Kronica): Radiophonia Bohemica quotidie ter (mane, meridie et uesperi) nuntios Latinos, qui stantim Bohemice redduntur, emittit. Moderatores Radiophoniae Bohemicae Finnorum exemplar admirantes programma simile simulque aliud effici proposuerunt. Nuntios Bohumila Mouchová colligit et conuertit atque Martinus Steiner recitat.
Pagina de PHILOSOPHIA DISSERENDA quam Gualterius Redmond et propter patrimonium philosophicum et propter peremnitatem et propter ipsam philosophiam Latine proposuit. In hac pagina Conueniculum Philosophicum institutum est et Glossarium uerborum philosophicorum uariis linguis redditum inuenitur.Septentrionali
Mario Vargas Llosa nombrado doctor Honoris Causa por la Univ. de Oxford
Festum Caprinum
Juan Cruz, El País, 22.11.03
Mario Vargas Llosa estudió latín a trompicones, fugándose de las clases en Lima, y como tampoco fue muy religioso ni siquiera se sabe bien la respuesta más habitual de cualquier misa. Pero ayer le dieron en la Universidad de Oxford una lección completa de esta vieja lengua muerta, que los oxonianos resucitan para hacer más solemnes aún sus más solemnes ceremonias. El peruano que fue cadete en el colegio militar Leoncio Prado y que ahora en España es académico de su propia lengua escuchó con atención la que quizá haya sido la lección más larga que nunca atendió en latín. Pero lo hizo mirando de reojo la traducción en inglés.
Por otra parte, Vargas Llosa jamás había escuchado antes los títulos de sus libros en la más famosa de las lenguas muertas. Algunos resultan obvios, como Quis Palominum Molerum occiderit?, que no es otra que ¿Quién mató a Palomino Molero? Pero, ¿cómo podía adivinar Vargas Llosa que una de sus más famosas narraciones se hubiera dicho en el lenguaje de Cicerón Villam Viridem? Y si La casa verde se escribe de esa manera, en la lengua de la que nacen casi todas las lenguas que se hablan a nuestro alrededor, ¿cómo extrañarse de que Lituma en los Andes tuviera en el famoso idioma ya fallecido esta vivísima traducción sonora: Mortem in Montibus obviam...? Más aún: ¿cómo creen Mario Vargas y sus lectores que se dice en la lengua resucitada en Oxford el título de la que acaso sea su novela más personal, La tía Julia y el escribidor? Naturalmente, Fabularum narratorem.
Pero el encargado de hacer el elogio en latín del honoris causa peruano no podía quedarse en la obra ya histórica de Vargas Llosa, así que acudió a la penúltima novela del narrador, y ésta se llamaría en latín, como habrán adivinado ustedes, Festum Caprinum, explicada así por el chamberlán de Oxford: "quo tyranni Dominicani vitam necemque ita depingit ut odium fastidium terrorem sentiat lector". Así pues, La fiesta del Chivo, "que traza la vida y la muerte del dictador Trujillo, llevando al lector odio, fastidio y terror". Festum Caprinum. Hasta Trujillo parece más solemne en latín, habiendo perdido su nombre y siendo, tan sólo, "tyranni Dominicani".
¿Oyó Vargas los discursos en latín? "No, qué va, me perdí por completo, me fui al texto en inglés". Así que tampoco supo que Chris Patten, el rector, habló así del "potentísimo magisterio" de su escritura en español: "Linguae Hispanicae magister potentissime...". Eso le pasa, le dijeron, por no haber ido a las clases de latín; en Oxford se la han dado gratis, y al final le otorgaron el diploma... honoris causa.
Estos son los textos de la ceremonia, procedentes de la web de la Universidad de Oxford.
Dr Mario Vargas Llosa
Writer
Persaepe homines in re publica insignes, haud ita raro fabularum scriptores egregios toga nostra ac Doctoratu honoravimus; hodie casu felicissimo contingit ut virum producam quem cum cycno nigro comparare iure possimus, qui cum et partes in patria sua libertatis cognomine nuncupatas condiderit, et popularis factionis ducem se praestiterit, summum denique inter suos magistratum plurimis civibus faventibus candidatus appetiverit, tum permagnam librorum praestantissimorum copiam conscripsit, quorum maiorem partem in linguam nostram conversos indocti doctique pervolutamus, quos autem cives cum sui tum aliarum civitatum praemiis amplissimis insigniverunt. genere natus hic quem praesento Peruviano, educatus et domi et in Hispania, acta diurna olim in Gallia edebat, mox ad nos transgressus et Universitati Londiniensi adscitus litteras docebat Latinas illas quae vocantur, ab Americae incolis conscriptas; virum enim vere academicum salutamus, litterarum professorem, qui etiam illa cathedra Londiniensi relicta plurimas alias per totum fere orbem terrarum obivit: nos autem universi summa spe excitati praelectiones exspectamus quas se mox habiturum esse profitetur. si omnes huius libros enumerare conarer, adeo sunt multi, sane haererem; cum Ovidio poeta proclamo, Inopem me copia fecit; sed paucos saltem, cum non possim universos, memorare conabor. quorum sunt qui ita nominantur ut de rebus innocentibus vitaque pacata conscripti esse videantur, Villam Viridem dico ac Fabularum Narratorem, nec non de Catulis narrationem breviusculam quam iuris publici fecit; alii titulos praeferunt qui strages significant resque funestas: nonne enim simul atque in manus sumpsimus Mortem in Montibus Obviam exspectamus necem vim calamitatem? nonne cum rogatum vidimus, Quis Palominum Molerum occiderit? et quidem nescio an hic, cum affectuum teneriorum sit potentissimus, tum praesertim in adulescentium iracundia violentia inimicitiis describendis longissime ceteris antecellat. sed librum gravissimum cui nomen indidit Festum Caprinum silentio praeterire non possum, quo tyranni Dominicani vitam necemque ita depingit ut odium fastidium terrorem sentiat lector.
Praesento mentis humanae existimatorem subtilissimum, delineatorem eloquentissimum, Marium Vargas Llosa, praemiis plurimis cumulatum, ut admittatur honoris causa ad gradum Doctoris in Litteris.
Admission by the Chancellor
Linguae Hispanicae magister potentissime, cuius libri cum cives tuos ceteris praestantissime interpretantur tum affectus humanos universo generi humano subtilissime exponunt, ego auctoritate mea et totius Universitatis admitto te ad gradum Doctoris in Litteris honoris causa.Paraphrase
It is often our fortune to honour with the robes of an honorary doctorate those who have had a distinguished career in public life. Quite frequently we honour distinguished imaginative writers. Today we have a very unusual combination, and Dr Vargas Llosa might be compared to a black swan: a man who in his country is the founder of a political party called by the name of Freedom, he put himself at the head of a popular movement, and he was a candidate, strongly supported by many citizens, for the position of President; he is also the author of an impressive number of outstanding books, most of which have been translated into English and found an appreciative audience both among the learned and among ordinary readers, and which, both in his own country and abroad, have been awarded many important prizes. Born in Peru, he was educated in Spain. For a time he was a journalist in France, and then he came to England and taught Latin American literature at London University. He is indeed a real academic, a Professor of literature, who after leaving London has held Chairs at a number of other Universities. We look forward to the lectures which he promises to deliver soon in Oxford. If I were to try to list all his publications, they are so numerous that I should soon be lost: in the words of the poet Ovid, `Plenty itself has robbed me of resource'. But while it is not possible to mention them all, I cannot resist naming a few. Some have titles which suggest innocence and peace, such as The Green House and The Storyteller, or the short story collection entitled The Cubs. Others, though, have titles suggestive of violence and even of horror: when we pick up Death in the Andes we surely expect crime and disaster, as we do with Who Killed Palomino Molero? Dr Vargas Llosa has a fine command of the tender emotions, but perhaps it is above all in the representation of adolescence, its anger, violence, and gang conflicts, that he most clearly excels his contemporaries. One other outstanding book I cannot pass over: The Feast of the Goat, which depicts the dictator Trujillo in life and death, arousing in the reader detestation, scorn, and fear.
I present a most perceptive writer, an expert in understanding the human heart and a master in depicting it, Mario Vargas Llosa, the winner of many prizes for literature, for admission to the honorary degree of Doctor of Letters.
Admission by the Chancellor
You are a most powerful master of the Spanish language; your books not only make your own fellow citizens real to the rest of us, but they also reveal the human emotions with great insight to all readers everywhere. Acting on my own authority and on that of the University as a whole, I admit you to the Honorary Degree of Doctor of Letters.
Footnotes
[1] Horace, Epistles i.2.19f.
[2] Virgil, Aeneid i.529–30.