Ha muerto Oerberg
Viernes, 19 de Febrero de 2010
Nos anuncian, pro dolor hace pocas horas que ha fallecido el prof. Hans H. Oerberg. Rodeado de su familia, en paz y sin sufrimiento ha fallecido en Grenaa (Dinamarca) el pasado día 17. Tuvo la suerte, sin embargo, de ver acabada su Ars Amatoria y saber, además, que su Familia Romana, su eterna Roma quedará para siempre, aere perennius, sin duda. Descanse en paz el humanista que tantó nos ha dejado y al que tanto debemos.
Cum Iohanne Oerberg epistularum licet breve commercium feliciter mihi ante fuerat quam diebus illis I Jornadas eum praesentem conveni. Etenim ad eum litteras miseram ut mihi exemplaria F.Romana praeberet, quoniam eo anno 2004 nisi fallor mihi in mente fuit Latinitatem docere eo optimo libro usus. Humanissimus se gessit magister Oerberg, sicut ei mos semper fuit, atque adeo diligens fuit ut, mirum dictu, duos tresve dies in Xerem libri a Dania pervenerunt. Sic se gerebat etiam hominibus ignotis ignarissimisque ut ego Iohannes Oerberg. Iam vero inde ab anno 1985 nisi fallor notum mihi eius opus erat (cum Hernández Vizuete et Antonio Maya Hispalensibus de eo colloquia serebantur)et auxilio versionis Hispanae Antonio Alvarez auctore discipuli in Xerense Liceo Asta Regia docebantur. Post multos annos usque ad hodiernos dies meos numquam libro operisque Oerberg discere cessavi nec, ut brevi dicam, eo libro discipulos docere quantum valeam destiti. Oerberg humanissimo duce, vias etiam artas tuti carpere perpetuo poterimus (Iohannes Cienfuegos).